Content transcription
|
Dedication PERILLVSTRI AC ADMODVM | REVERENDO D. MVTIO MAINOLDO | Prępoſito Mantuano, ac Protonot. Apoſtol. | digniſſimo. | [ornament] | Hercules Zappannus S. P. D. | EA eſt rerum natura præclarum, Illuŝtris Muti, vt ſi quem vna decorarit, | multorum illi voluntates, animosq; conciliet: ſi vero plures in vnum, quod | ſolet euenire non ſæpe, concurrant, mirum ſit quantam illi apud omnes admi|rationem pariant & amorem. Hoc tibi poŝterius accidiſſe diuinitus demon|ſtrarem, niſi pudore quodam afficereris ex tua laude; aut me ſimilis ratio pu|doris ab huiuſcemodi; cōmemoratione tardaret: aut denique niſi per ſeſe res | ipſa pateret. Nam & Mainoldæ familiæ ſplendor tantus eŝt, nullius vt lu-|ce commendationis indigeat, & ſi indigeret, habet à quo reddi poſſit illuŝtrior, vt reliquos tui | generis claros viros prætermittam, Parentem tuum hominem ſingulari humanitate, virtute co-|gnita, ſpeĉtata probitate clariſſimum, qui præclarum in vrbe noŝtra munus tanta cum prudentia | & integritate tuetur, vt ad omnia ſumma faĉtus à Deo eſſe videatur. Et ne longius abeam etiā | te ipſum habet, qui opes, ingenium, humanitatem, prudentiam, pietatem, cum amplo Sacerdotio | coniunxiſti. Es.n. Mantuanus Prepoſitus, Protonot: Apoſtol. ideſt magno quodam honore du-|plici decoratus, in quo ita te geris, vt non ſolum eo vti, ſed etiam digniſſimus ab omnibus iudice-|ris; vt & propter dignitatem, atq; grauitatem obſerueris, & propter comitatem, ac morum ſua-|uitatem ameris. Harum ego tuarum fama, & cognitione virtutum quo te die primum cognoui | ſtudioſe colui, cum vero eos inter ſacerdotes aliosq; ingenuos homines, quibuſcum domi tuæ ver-|ſaris, vel honeſtiſſimos, & iucundiſſimos miſcendo ſermones, vel cantu muſicorum muſicus ipſe ani|mum interdum relaxando, me quoq; adoleſcentem adhuc muſicorum ſtudioſum adhibere cæpiſti, | ſic me tibi tua facilitate deuinxiſti, vt teneri non potuerim quin omnibus meam erga te obſeruan-|taim, quo poſſem monimenti genere declararem. Igitur Cantiones Dauidicas, quibus in Veſper-|tinis precibus vti publice conſueuimus, cum ad muſicorum rationem, quantulacunq; mea facul|tas eſt hoc in genere, direxiſſem eas tibi dicatas, ac nomine tuo inſignitas edere volui. Quamobrē pro tua humanitate primos huiuſce mei ſtudi fruĉtus accipies, qui ſi acerbi videbuntur, tuæ ſua-|uitate naturæ mitigabuntur; ſi tenues, tua ſepti grauitate defendentur: efficies etiam prudentia | tua, ne quis aut maturiores, aut maiores requirat ex eo, qui cum virium ſuarum partem in alijs | bonarum artium ſtudiis inſumit; tum vix dum ſextum decimum ætatis annum exceſſit. Tu vero ſi | hoſce tibi gratos fuiſſe cognouero, ſi vita ſuppeditabit, ſi denique diuini aura numinis aſpirabit, | alios a me velim expeĉtes cum vberiores tū etiam meliores. Vale Mantuæ Idiòus Septemb. 1588.
|