Content transcription
|
Dedication SERENMO ALEXANDRO | FARNESIO II. PLACENTIAE, | ET PARMAE PRINCIPI INFANTI. | GASPAR VILLANVS S. P. D. | [ornament] | CVM primum te in hanc mortalium lucem editum audiui, Princeps Se|reniſsimę non ſolum quod omnes Placentini conciues mei fecerunt | Beatiſsimę Virgini, quæ te nobis poſt publicas, & priuatas preces | ab immenſa Dei Opt. Max. benignitate impetrauit: non ſolum Di-|uinæ bonitati, quę te nobis feliciſsimum iſtum Natalem diem to-|to animo exoptantibus, tandem eſt elargita, gratias egi; ſed etiam ſa|cras precationes nonnullas, quibus & Deiparæ Virgini, & Supre-|mo rerum omnium procreatori gratię agi poſſunt, muſicis rhythmis | pro mea tenuitate, committere, & cum tui Sereniſsimi nominis in-|ſcriptione publicare conſtitui. Hoc tu munuſculum; Infans generoſiſ-|ſime, acerbum certè artis meæ fetum, veluti exiguam meę veteris | in Sereniſsimam Farneſiam Domum obſeruantiæ, & meæ incredibilis, ob tuum votis omnibus expe|titum ad hanc vitam ingreſſum, lętitię ſignificationem accipias, etiam atque etiam rogo. Quod | ſi nondum id ætatis es, vt quod tibi offertur, poſſis agnoſcere; ſi, vt ſapientes viri ſenſerunt, nec ſe|nes, nec pueri, multo minus infantes, muneribus ſunt afficiendi; nulla tamen hoc in loco mihi vide-|tur iuſta reprehenſio pertimeſcenda, ſi nunc tibi, Princeps Sereniſs. in tenera iſta ætate cantilenas | dono; cum cantilenis, ſi qua vnquam alia re tenera ætas capitur, pręter modum capiatur: & quam-|uis non caperetur, tamen quod in pręſentia Sapientiſſimus Dux Pater tuus omnium Scientiarum | & pręſertim muſicæ artis antiquiſsimus mœcenas, qua eſt humanitate, non modò non contem-|net, ſed ea frontis hilaritate, qua priſce Reges à pauperculis hominibus aquam vtraque manu obla-|tam accipere conſueuerunt, accipiet, non dubito quin id tibi quoque Serenisſimi Patris quam ſimil-|limo, cum tempus feret, gratisſimum ſit futurum. Qua ſpe fretus, hic modum facio; Sacratisſi-|mamque Virginem Dei omnipotentis Matrem, cuius te precibus acceptum omnes vno ore confi-|tentur, vt te nouum huius terreni orbis incolam, Sereniſsimoſque Parentes ita fouere, ita tueri ve-|lit, vt poſt terreſtrem hunc, & multis curis obnoxium dominatum, ad quietisſima æternę vitę | regna lętantes tandem peruenire poſsitis, ſummis precibus obſecro. | Placentiæ Calendis. Februarij. MDCXI.
|