Content transcription
|
Dedication PERILLVSTRI, ET REVER.MO D. | D. CAROLO A BASILICA PETRI, | S. ECCLESIAE NOVARIEN. EPISCOPO, | ET COMITI RIPARIAE AMPLISS. | Michael Varotus eiuſdem Eccleſiæ Canonicus, | & Ciuis Nouarienſis. S. P. D. | ET honeſtè ſeruiendi mira cupiditas, & innumera meritorum officia, | & pro acceptis obſequijs gratiarum aĉtio, & beneuolentia incredibi-|lis, quid iniquio? virtus, laus, ſplendor, ornatus varij, variæ q; animo-|rum dotes, & alia huius generis propè innumera, homines ingenuos | ad ſuorum laborum partus communiendos ſummè impellunt. Quæ | ſi ſingula ſingilatim mediantur homines, atque eorum vnum, aut al-|terum in aliquo conſpiciunt, eum potiſſimùm deligunt, quem commendent. Ego ve-|rè fateor Antiſtes Vigilantiſſime, fælicitati, ac fortunæ meæ gratulari poſſum, qui il-|la omnia in te vno coniunĉta, ac poſita eſſe video, quæ maximè animum meum ad Mu|ſicum hoc opus tibi dicandum excitare, atq; inflammare videntur; atque hæc potiſſi-|mùm me ad id præſtandum impellunt, vt tibi de amore, ac beneuolentia erga me, in-|digniſſimum licèt, gratias, ſi non referre, aliqua tamen ex parte habere viderer; tùm | vt innumeris tuis erga me meritis, ac potiſſimùm ardenti mei & ornandi, & iuuandi, | & cohoneſtandi, quo flagras deſiderio, grati animi ſignificationem aliquam darem: | Deniq; huc accedit, quòd eximiis tuis virtutibus, ac ſumma omnium erga te obſeruan|tia, ad omnes inimicorum, aut inuidorum conatus defenſionem mihi patefieri video. | Quare ingenii mei hi partus, Antiſtes vigilantiſſime, qualeſcunq; ſint, tui ſunt, qui ſi | maiores eſſe poſſent, tui certè forent; quos cùm Amplitudini Tuæ dicatos intelligent | homines, non audebunt quid obiicere; atqui[sic] ſi quid imperfeĉtum in illis fortaſſe, aut | minus ornatum extiterit, hoc tuo ipſo nomine perfeĉtiſſimum, ornatiſſimumq; red-|detur. Vale. Nouariæ Idibus iulii M. D. XCV.
|