Content transcription
|
Dedication REVERENDISSIMO | NOBILI ET AMPLISSIMO DOMINO DOMINO | ANTONIO SPINDLER | Celeberrimi MNRij Ad Scotos Abbati Vigilantiſſimo | S: S: Theologiæ Doĉtori | Sac: Cæſ: Maieſtatis Conſiliario & Patrono Meo Colendiſſimo. | EA eſt Reuerendiſſimę Dominationis tuæ in Diuam Virginem pietas, ani-|miq; deuotiſſima propenſio; vt haſcè ab Eccleſia Chriſti Sponſa eius ho-|nori concinnatas laudes, & à me modulis harmonicis innexas Tuæ Am|plitudini dicantas accederit. || Noui quo amoris in eamdem feraris affeĉtu, & maximè con eius muſicus | laudum ſonus in Sacris Ædibus tuas demulcet aures. Tum enim mihi | quodam modo videris perſimilis fonti illi Regionis Aleſię, de quo solinus | in Mundi Mirabilibus qui licet mirifice placidus, quietuſq; decurrat vbi | tamen vocem harmonicam, citharęue ſonum perſenſerit, mox feſtiuo quo|dam modo exilit, ſeſeq; erigens intumeſcit, ita vt è ſuo leĉtulo, ſeptiſquę | exire velle videatur. Talis omnino eſt placidiſſimus ille animus tuus, qui | non alio impulſore, quam Dei, Matriſq; ipſius laudibus de ſua quaſi ſtatio-|ne dimonetur, & ita quidem, vt è corpore, amoris impetu, neſcio qua ra-|tione exiliat, & in hac quoq; ærumnoſa vita beatam fęlicitatem delibet. Cuius dulcedinem, vt & impoſterum deguſtare pergas, Pręſul Reuerendi-|ſſime, harum Virginearum laudum præconia, meæ erga te humillime ſer-|uitutis, ac ſubieĉtionis ſijmbolum, ac monimentum, lęta fronte, eoq; ani-|mo accipe, quo omnes tibi deuotos pro innata tibi facilitate ac benignita-|te compleĉti conſueuiſti. Beneuolentia hæc tua mihi fuerit ſtimulus, | impoſterum maiori obſequio, ac deuotione tuam gratiam, fauoremq; quo | ad vixero demerendi. Precor interim DEVM ter Optimum terq; Maxi-|mum, vt Dominationem Tuam Reuerendiſſimam ad ſuam propagandam | gloriam, plurimarumquę animarum ſalutem, ſaluam incolumemq; annis | quam plurimis conſeruet. Vale. | Reuerendiſſimæ & ampliſſimæ Dominationis tuæ | Addiĉtiſſimus ſeruus. | Ioannes Felix Sances
|