Content transcription
|
Dedication: AD BEATISSIMVM CLEMENTEM | OCTAVVM PONT. OPT. MAX. | [orn.] | VINCENTIVS PELLEGRINVS | PISAVRENSIS CANONICVS. | CONGRVVM fuit (Beatiſſ. Pater,) vt, quemadmodùm in coelis Angeli, ita | homines in terris Dei Creatoris optimi laudes concinnè modularentur, cùm vnus | homo rationis particeps ſit Angelis quam ſimillimus, & præceteris animantibus | concentus Muſices probè noſcat, ſolusq; Deum colat, ac eidem omnia grati ani-|mi argumenta colendo in dies exhibeat. Quamobrem huiuſmodi laude digna te-|nuit conſuetudo, à priſcis vſque deduĉta temporibus, vt in ſacris Aedibus Dei altiſsimi laudes | muſicali concentu celebrarentur. Cùm igitur in Muſices arte ego (quantuncunque munus hoc, | & beneficium à Deo mihi tributum, atque impertitum ſit) maximè elaborauerim: nonnullas | modulationes ad Organi ſonum moderandum elocubratus, iàm quatuor ab hinc annis edidi: | quas quidèm, etſi perexiguè, tamèn ad eccleſiaſticos concentus accommodatas fore non dubi-|to. Nùnc verò Miſſas oĉto cantus modulamine expreſſas, ac in ſanĉtiſsimo Altaris ſcio | adhibendas, Tibi, Sanĉtiſs. Beatiſsimoque Clementi quo ad eius facere potui, modulatus, con-|ſecrandas exiſtimaui; qui animum induxerim meum, Beatitudinem tuam Tyrio licèt murice | inſignitam. auĉtoritate ad Deum accedentem, rebus præclarè & ſanĉtè geſtis ſuperiores ſum-|mos Pont. longe præſtantem non tamèn aſpernari eos, qui in artibus ingenuis dies, noĉtesq; in-|uigilant; vt, ſi fieri poteſt, excellant. Immò fama percrebuit toto Terrarum orbe, Clementem | Pont. Opt. Max. adeo virtutes ſubleuare iacentes, adeò ingeniis fauere, & optimo cuiq; opitulari, | & ſubſidio eſſe, vt hoc ſęculū verè fęlix, verè aureum, & auguſtum haberi poſſe videatur. Per Te | enim ſacra Theologia reuiuiſcit, Philoſophia æſtimatur, Diſciplinæ cùm naturales, tùm diuinæ | in nouam quaſi lucem ex ſummis tenebris reuocantur, Venerandaquè ſanĉtiſsimarum legum | Maieſtas per Te Maioresq; tuos ad tātùm rerum humanarum faſtigium eueĉta eſt, in penitiori | tuarum Aedium parte ſic per humanitèr excepta, ſicquè colluſtrata; vt vna Aldobrandina do-|mus perpetua iuris prudentiæ ſedes, & domicilium, atque claris tantorum tuæ familiæ ſapien-|tum Virorum diĉtis, & reſponſis veridicum Iuris ſcientiæ oraculum eſſe videatur. Muſicæ ve-|rò facultas tantùm per Te ipſum, & abs Te vno accepit incrementū, vt, quæ iàm ad inclinatam, | & propè iacentem fortunam redaĉta videretur, in tantam modò dignitatem, ac amplitudinem | aſcenderit; vt cæteris omnibus artibus, & diſciplinis præpoſita excellat. Atque id facis tuo me-|rito; eſt enim rationi maximè conſentaneum, vt eius præcipuè facultatis, qua Deo Opt. Max. | laudes ab hominibus concinnuntur, is intèr homines proteĉtor exiſtat, qui eiuſdem omnipoten-|tis Dei ſupremas in terris vices, ac munia ſuſtinet. Tandem Virtutes omnies, nec non elegantio-|res, ac politiores literæ in ſummum per Te honorem deuenerunt. Quaproptèr Tibi hæc omnia | debentur, Tibi accepta referuntur, atq; abs Te vno non ſolùm Italia, ſed etiam tota Europa, ac | Orbis terrarum vniuerſus hoc tantùm, tam cium recognoſcit. | Accipe igitur (Clementiſsime Paſtor) haſce meas Muſices lucubrationes, meæ perpetuæ erga | Tuam Sanĉtitatem obſeruantiæ teſtes. Atque hoc, ſi mihi contigerit (quæ tua eſt ſumma beni-|gnitas,) ampliſsimum fruĉtum putabo me conſecutum, atque animi tui magnitudini ſatis cu-|mulatè feciſſe. Interim ſic Petrus, in cuius locum es ſuffeĉtus, ſic Te Chriſtus, cuius perſonam | intèr mortalis geris, Chriſtianæ Reipubl. diutiſsimè, foeliciſsimeque ſeruet incolumem. | Dat. Venetijs. M. DC. III.
|