Content transcription
|
Dedication [fregio] | ILLVSTRISSIMO DOMINO | SVO COLENDISSMO, [sic] DOMINO | ALEXANDRO CHODLVEVICZ | Comiti in Scholu, & Mijſz, & c. | Palatino Erocenſis. | BION ille veterum Philoſophorum facilè Princeps, dicere ſolitus eſt: | famam eſſe radicem ætatis. Et id quidem non immeritò. Cum enim | vita humana ipſa per ſe adeò breuis ſit, vt cum orto Sole, certatim | quodammodò ad occaſum properet, eam ſola virtus ac idèò homi-|num ſuccedens memoria famaq; ab interitu cohibere, ac immuni-|tate immortalitatis cuiuſdam locupletisſimè donare videtur. Quod | ſanè niſi auis proauiſq; tuis, viris mirè ſtrenuis, ac generoſis opti-|mè perſpeĉtum fuiſſet, perardua difficiliaq; virtutum (præcipuè | vero bellicæ artis) ſtudia in propulſandis Reipub. imminentibus periculis, etiam cum | extremo capitis diſcrimine ſępè ſępius non ſubijſſent. Vnde ſit, vt eos non modò Polo-|nia, verùmetiam Germania, cœteręq; exterę nationes, memoria ac monumentis mor-|talitati minimè obnoxijs, indefeſſo ſtudio colant celebrentque. Hi etſi vitam cum mor-|te commutarint, immortalitatem tanem nominis, ac in Patriam meritorum memoriam | ſibi vario genere laborum compartitam, in te vno reconditam reliquere. Quæ quidem | mihi peni[?t]us introſpicienti, operæ viſum eſt precium, vt haſce melodias ſympatia ſeu | concentu Muſico adinuicem coaptatas tibi humillimè dedicarem. Nam quantò minus | ingenij illis ineſſe ſentio, tanto à rigidorum cenſorum iudicio (ſi illas ſub proteĉtione | ampliſſimi nominis tui in lucem prodire ſinam) ſpero fore liberiores, immouerò fœ-|tum hunc ingenij mei rudem, ac (vt verius dixerim) incomptum immortalitatis tuæ | (quam tibi auito iure deberi, nemo eſt qui ignoret) fore participem, mihi certo perſu-|adeo, ita vt opuſculum hoc, non tam tibi quàm tu illi potius ornamento perpetuo ſis | futurus. Sanè timor quidam, ac rubor animum ab inſtituto auocare conatus eſt, tua ta-|men in omnes ſingularis humanitas, ac pręcipuè in me munificentia eximia, calcar ad-|didit, vt nomen tuum grauisſimum lucubrationi huic meæ leuiuſculæ præfixerim, quam | vt vultu ſereno aſpicias, animoq; benigno acceptes, ea qua maximè poſſum ſubmisſione | animi rogo daturus operam, vt digniori aliquo opere nomen tuum breu[?ì] poſſem ce-|lebrare. Cracouiæ oĉtauo Kalend. Maij M.D.CIX. | Humillimus Seruus | Iulius Oſculatus.
|