Content transcription
|
[engraving plate] Illuſtriſſimo; & Reuerendiſſimo D.D. | [red ink] CAROLO FRANCISCO AIROLDI | [black ink] Archiepiſcopo Edeſſæ, Apud Sereniſs. Venet. Rempub. Nuntio | Apoſtolico, Comiti Leuci, &c. | [red ink] NATALIS MONFERATVS | [black ink] In ſacro D. Marci Templo Magiſter Muſicæ. | [red ink] S.F.Q.P. | [black ink] [ornament] | EA ſunt in me tuæ humanitatis officia Illuſtriſſime, ad Reueren- | divſime Iarca, vt iure merito ingrati animi nota inuereretur mihi, | niſi & illa palàm facerem, & poſteritati commendarem. Sed | quà vià, quove modo, diù penitùs ignoraui. Cùm mihi extem- | plo venit in mentem, Te mirum in modum muſicis concenti- | bus oblectari. Hinc animum erexi hos meos, qualeſcunque ſunt, modulos | fiſtendi; quos & tibi ſiſto; non vt eos accipias velùt αντίδωρον tuorum | meritorum, quæ frequentia in me contuliſti, & in dies cumulare non deſi- | nis; ſed tantum meæ in te obſeruantiæ, & grati animi symbolum. Excipe | ergò illos eà, quà ſoles, humanitate; nàm tuo nomini inſcripti, velut Ægide | quadam armati omnia Loilorum tela retundent, Et excipies reor, non imme- | mor, præclaræ ingenuitatis ſupercilium humiliora etiam dona, ſi obſequioſa | offerantur manu, haud dedignari: [red ink Nec minus Regium ac humanum eſſe [black ink] | (ùt apud Plutarchum legimus) [red ink] parua libenter, ac prompte accipere, quam | tribuere. [black ink] Poſſem hic ego in maiorum tuorum laudes euagari; ſed non vatat; | priùs enim Oceani guttas, & littorum arenas enumerarem. Tuas conſulto | prætereo, ne earum mole obrutus ſuccumbam. Satis hoc eſto fateri: Te | mentem habere, quam optabat Plato Principibus, [red ink] Auream, Cæle capacem, | & in mortaletem commoda profuſiſſimam. [black ink] Vale. | [ornament]
|