Content transcription
|
Dedication ILLVSTRISSIMIS HISPALENSIS ECCLESIAE | PATRIBVS FRANCISCVS GVERRERVS PORTIONARIVS. | ET CANTORVM MAGISTER AETERNAM | FELICITATEM D. | [ornament] | QVò gratius, atque acceptius ſemper DEO optimo maximo fuit, cantu rem ſacram ce-|lebrari, (qui tanto cantorum concentu, & variæ muſices apparatu in Hebræo templo | ſibi voluit ſacrificari, nec minus in auguſtiori hoc, quod eſt eccleſia, idem per ſanĉtis-|ſimos patres pręſtari iusſit) eò magis abhorret, ac deteſtatur eneruem illam, & vocibus | quaſi laſciuientem, atque auibus lenocinantem cantandi licentiam, quæ tantum abeſt, vt mentes | auditorū in Deum eleuet, vt ſacrilegè potius ſacris ipſis lasciuiuſculis modis decantatis ad incompo-|ſitos affeĉtus concitandos, ac in profanas curas distrahēdos quadātenus abutatur. quod quàm ſit ne-|farium nemo pius non videt. Vidit certe & extra Chriſti ſcholam Plato, qui animaduerſo, quàm ſit | flexanima, & efficax muſica ad mouēdos in quālib etiam obſcœnam cogitationem atque affeĉtionē | mortalium animos, vel in publicis Reipublicæ, quam perfeĉtam inſtituebat hilaritatibus ſeueriores | cantus leges ſanxit, necalio quàm graui, & temperato muſices genere in ſacris pręcipue faciendis | permiſit vti: vbi animus maxime Deo, ſibique conſtare debet, Quod & noſtræ religionis | Sanĉtisſimi antiſtites, Romani Pontifices, penes quos eſt rei Chriſtianæ ſumma, & inſtitutio, | prudentisſimis legibus decreuere; qui eiusmodi cantus lenociniis ſacrorum caſtimoniam, & maieſtatem corrumpentibus longè ab eccleſia relegatis, quandam ſeueriorem & grauiorem muſicæ rationem diuinis officijs adhibendam curarunt: quæ vt à Gregoriani cantus moderatione non multū | recedat, ita ad modulorum laſciuias, minusque intelleĉtas vociferationes non degeneret. Ego verò | ſanĉtam huiuſmodi muſicæ grauitatem an in iis, quę hoc genus haĉtenus plublicaui, [sic] opuſculis, aſſe-|cutus ſum, aliorum eſto iudicium. certe pro veteri meo more, atque inſtituto nihil potius, atque | antiquius habui ſemper, quàm vt piorum non tam aures cantum delinirem, quàm vt pios illorum ani-|mos in ſacrorum myſteriorum dignam contemplationem excitarem. quod vel in hoc opere, opinor | me vtique præſtiſſe; quo per muſicos modos variatam damus ſacram pſalmodiam, hymnodiamque | celebrioribus quibusdam officijs ex Eccleſiæ ritu accomodatam: ad hæc incomparabilis Virginis | Matris canticum, quo Deum ipſa magnificè extollit, & id etiam, quo eam reginam, ac matrem miſe-|ricordem ſalutamus, quod vobis iure optimo, Patres ac patroni mei benignisſimi, dedicamus: qui-|bus me, meaque omnia accepta refero, vt qui iam inde abinfantia veſtræ eccleſiæ inſeruientem, ho-|neſtisſimo mei muneris ſacerdotio ornatum, atque auĉtum prouexiſtis. cuius beneficentiæ ergo im-|mortales gratias ſemper agam, nec tanti officij memoriam vlla temporis iniuria intermori ſinam. Vos | ergo oro, atque obſecro, quod ad tanti beneficij cumulum accedat, vt Franciſci veſtri munus libē-| ter accipiatis, & eius animum meliora, atque præſtantiora aliàs, ſi Deus votis aſpiret, oblaturi conſi-|deretis atque id veſtri celeberrimi odęi cantoribus, quos egregie canoros, atque excellentes habetis | in ſacris vtendum detis. Seruet Christus vos Mecęnates mei humaniſſimi quamdiutiſſime, ac feli-|ciſſime. Hiſpali. Calendis Deceb. M. D. LXXXIIII. | Amplitudini veſtræ deditiſſimus. | Franciſcus Guerrerus.
|