Content transcription
|
Dedication [fregio] | ADMODUM REVER.DIS PATRIBVS | ET MAGNIFICIS DOMINIS | D. PRÆSIDENTIBVS | Venerabilis Arcę Diui Antonij Patauini. | [FREGIO] Frater Horatius Columbanus Veronenſis. S.P.D. | Ea ſemper fuit animi mei ſumma erga vos obſeruantia: Virguit in me | perpetuo beneficij accepti memoria, et virtutis magnitudo ex gene-|ris omnium veſtrum profeĉta apud me plurimum valuit, vt nonnul-|las multis meis vigilijs elucubrationes faĉtas ſub nomine vestro in lu-|cem prodire conſulto decreuerim: Siquidem rem gratam me vobis | faĉturum, et eas tutiſſimo patrocinio ſuſſultas, atque munitas, in | uidos detrahentium morſus facile propulſare poſſe exiſtimaui. Quod | i veſtræ Amplitudini munus exiguum fortaſſe videatur, quæſo non | muneris paruitatem, ſed animi grato magnitudinem ſpeĉteris, vt potè | qui cum vobis plurimum ſe debere ſentiat plura quoque quotidie in vos referre cogitat: Ego | namq, vos eſſe intelligo qui paueis ante menſibus magno cum desiderio, et conſenſu (cum Vrbina-|tis Cathedralis Eccleſię Muſices præfeĉtus eſſem) ad hoc tam diligenter à vobis reĉtum, conſerua-|tum, et ornatum Sanĉti Antonij auguſtiſſimum templum me Muſicè moderatorem accerſiri, | et innitari iuſſiſtis, quo nihil vnquam gratius mihi accidere potuit, vt cum omnem operam | meam quam diù optaneram Diuo Antonio nauarem, cui ſeruire ſummam gloriam cenſeo, tum | vt Dominationibus veſtris, quarum magnitudo, et auĉtoritas in hac Vrbe magnam eſt, id quod | ſum, et poſſum hilariori fronte conſecrarem: Itaque qualiacumque fuerint hęc, quæ mea | ſunt, grato animo accipere, fonere et protegere vos etiam atque etiam rogo; ſunt etenim | Amoris et abſeruantię qua vobiſcum teneor firmiſſima argumenta. Valete. | Datum Patanij Primo Ianuarij die. M D XCIII.
|