Content transcription
|
Dedication ADMODVM REVEREN.DO | P.F. LAVRO BADVARIO | CONCIONATORI CELEBERRIMO | Priori S. Mariæ Crucigerorum Venetiarum. | SIMVL ET REVERENDORVM | PATRVM EIVSDEM MONASTERII | Nobiliſsimo Collegio. | F. HORATIVS COLVMBANVS S. P. D. | CVM ab hinc duobus ferèannis Brixia à R. P. Magiſtro Dominico | Veneto, viro optimo, ſummaq; prudentia prædito, & in rerum ad-|miniſtratione non parum exercitato, qui eo tempore nobiliſsimo | Reuerendorū Magiſtrorum, atq; Paratum nō exigua eius Laude, & | non parua omnium lętitia cętui prçerat, atque publico eorundem | conſilio, in eccleſia Magnæ domus Venetiarum reuera magna im|mo maxima, & pręclariſsimis ædificijs & quod poriſsimum eſt tot, | tantisq; viris, vitę probitate, mira eruditione, omni virtutum ge-|nere cumulatis, veluti ſtellulis illuſtrata, Musicę pręfeĉtus fuerim | accerſitus, ſanè pro eo, ac debui, vt Venetias acceſsi, ſępe noĉtis numero partem mecū co-|gitaui, quo munere eos compenſarem, qui ab ineunte etiam ętate tanta in me beneficia cō|tulere, quanta, vel animus meus capere in remunerando, cumulandoque illuſtrare poſsit, | quę ne obliuioni traderentur, his meis vigilijs atque lucubrationibus, quamuis exilibus, ve|luti memoria quadam ſempiterna ſumma teſtificatione meç erga illos obſeruantię colen-|da, & ſub eorum nomine in lucem edenda eſſe putaui. Vos itaque eſtis Crucigeri Patres | quibus multis de cauſis haſce meas modulationes dicare reĉtum honeſtum què cenſui; cū | tantum vobis debere videar, quantum fortaſſe nemini, etenim ſi ſingula veſtra erga me me|rita hoc meo dicendi genere recenſere vellem: iam me dies, vox, latera deficerent, ſi de veſtra | nobiliſsima Crucigerorum familia, inſignibus, atque Amoris uinculo cum Franciſcana Re|ligione coniunĉta, ſi de veſtris Patribus, qui ſuis moribus, atque Virtutibus vniuerſo terra-|rum orbi illuxerunt quicquā dicere incipierem; ſicuti minora maioribus obſcurantur, ęque | ipſe maiorum veſtrorum amplitudine, & eorum qui iam, & concionibus, & publicis littera-|rum certaminibus nomen ſuum immortalitati commendarunt, gloria parique maieſtate | captus, vel in medio curſu deſiſterem, vel illos nunquam ſatis laudatos eſſe iudicarem. Itaq; | vel me parum dixiſſe pœniteret, vel ſapienter tacuiſſe ſummopere lętarer. Quare ſicuti | Artaxerſes cum ſiti laboraret, & pauper quidam inſigni magnitudine, malum punicum ei | attuliſſet libentiſsimè accepit, & muneris paucitatem non deſpexit, ſed dantis animi ma-|gnitudine contentus fuit, Ita & vos Crucigeri Patres hos meos fruĉtus, licet tenues, eo ani-|mi candore, quo vobis deferuntur accipite; ſpero enim vos exiis magnam lętitiam eſſe per|cepturos, quoties & fruĉtus deguſtabitis, & illos vltro aliis deguſtādos eſſe traderis, ſimulq; | Horatium veſtrum qui vos ex omnibus tanti facit quanti fortaſſe neminem (vt ſoletis) | amabitis, quem fore in ęre veſtro ſemper cognoſcetis. Valete, & vt cępiſtis eum amate. | Datum ex conuentu magnę domus Venetiarum. Idibus Maij. M.D.LXXXVII.
|