Content transcription
|
Dedication [fregio] | SERENISSIMO | ET POTENTISSIMO PRINCIPI | AC DOMINO; DOMINO FERDINANDO | Dei gratia Archiduci Auſtriæ, Duci Burgundię, Styrię, Carinthię, | Carniolę, & c. Comiti Tyrolis, Habſpurgæ, Goritię & c. | Domino meo Clementiſsimo. | SI tanta Muſicis hodie auĉtoritas eſſet, Sereniſsime Archidux, | quanta olim fuit: non eſſet, opinor, quòd Mecœnates anxia Muſi-|ca pręhenſaret. | Lingua enim illa, & illa manus. | Quę (vt inquit Tragicus) Syluas, & aures, ſaxaq; traxerat, | Iliadem bonorum ſponte ſuis clientibus inueheret & | Ars quæ præbuerat fluminibus moras, | Ad cuius ſonitum conſtiterant ferę; | inuidas Zoilorum vellicationes procul ſubmoueret, barbaros etiā | ac brutos hoſtium impetus nullo negotio cohiberet: Vox denique | illa, quę | Immittes potuit fleĉtere cantibus | Vmbrarum dominos, | (Plutonem loquor, & Proſerpinam, & Minoem, & Aeacum, & Rhadamantum) multo faciliore | modulo Terrarum dominos, ad omnem humanitatem natos & faĉtos, ſibi conciliaret ac deuinceret. | Verum quoniam alterius, & non paulò deterioris metalli ſæculum viuimus, quo bonæ artes multa | etiam & prolixa commendatione vocis & manus indigent: Tuam Serenitatem tanquam; Præſtitem | quendam ac Tutelarem Diuum & mihi Muſico, & Muſicis meis lucrubationibus, in lucem tandem | exeuntibus aduocare, publica & ſolenni hac prece volui. Noui, Muſicam illi non in poſtremis deli-|cijs eſſe: & ſatis gnarus ſum, ſi vultum illum, auguſta Sereniſsimæ domus Auſtriacę clementia ſem-|per alias ſerenum ac facilem, fauentem etiam mihi præbuerit; fore, vt Camœnis meis omnia benè ac | feliciter cedant. Quod vt velis iubeas, Sereniſsime Archidux: rogant illę eò maiori ſenſu & ſpe, | quòd Vernulæ tuę ſint, ſub tuis auſpitijs natæ, altę, educatę, adultæ, cultæ, expolitæ. Quæ etiam il-|lis cauſa eſt vt ſuos omnes conatus, et fruĉtus proprios eſſe Tuæ Serenitatis, palàm profiteantur; & | in Tuæ poteſtatis, ac beneficentię pomerijs acquieſcere in posterum omninò statuant. Sed quas lo-|quentes audiſti, Sereniſsime Archidux, admodulantes iam, quod haĉtenus beneuolè feciſti, ſuſcipe, | foue; faue. | Tuę Serenitati | addictus in perpetuum ſeruus Reimundus Ballestra.
|