Content transcription
|
Dedication MAG.CO DOMINO ALOYSIO BALBO | DOMINO ET PATRONO SVO | SEMPER OBSERVANDISSIMO. | F. Hyppolitus Baccuſius Deditiſsimus ſalutem optat. | CVM ſummam tuam beneuolentiam in omnes virtute præditos, & potiſsimum in eos | qui Muſicæ dediti ſunt, cognouerim, & cum viderim egregia tua ſtudia in hoc homi-|num genus, quæ quotidie in huiuſcemodi homines confers, his perſuaſus, immo im-|pulſus fui hos exiguos labores Muſicales tibi dicare, qui cum non abhorreant ab Ec-|cleſia, certe ſcio tibi eos multo cariores, quàm ſi res amatorias, ac eiuſmodi res inanes | compleĉterentur, futuros, cum me potiſsimum non fugiat, te hominem religioſiſsi-|mum eſſe, ac eum, qui vehementius hoc Muſicæ genere, quam omnibus alijs ſtudijs | deleĉtatur. Aliquis mirabitur ſortaſſe, quid ſit, quod cum tot præſtantiſsimi homines, | qui quotidie domum tuam frequentant, nihil ſcribant, ſolus ipſe hanc Prouinciam | ſubierim, cum vnus quiſque eorum uberius, ac luculentius non minus in hac, quàm alijs omnibus in re-|bus te meritis laudibus ornare, ac tibi operam ſuam præſtare poſſent, quibus ſic reſponſum uolo, me om-|nibus in rebus ipſis cedere, nec me latet, neq[ue]; ſimilem neq[ue]; diuerſam occaſionem deeſſe, qua tibi ſuum | in te animum, ac ſtudium declarare poſsint, mihi uerò hæc una ratio ſola reliqua fuit. & licet hæc mea mi-|nimè digna ſit, quæ cantentur, ac à tot nobiliſsimis ingenijs, atque à tam uaria præſtantiq[ue]; inſtrumentorum | copia, quam ſumptu magnifico, verèq[ue]; Regio penes te habes, celebrentur, tamen me non fugit, quin, cum | tu hos labores ſuſceperis, omnes eius rationem ſint habituri, & ipſe tunc mirificè lętabor, cum uidebo meos | ipſos labores eo loci collocatos, quò nobiliſsimos quoſque, qui ſe in hanc ciuitatem conferunt, ut admi-|rabilia, quæ de ea narrantur, deguſtent, ſummæ gratiæ loco ducunt mirificis concentibus, qui ab hac benè | inſtruĉta hominum peritorum, excellentiſsimmorumq[ue]; inſtrumentorum tuorum Muſicalium copia ema-|nant, admitti. non grauere igitur, hos illa beneuolentia, qua tibi illos trado, ac dedico, accipere. Vale.
|