Content transcription
|
Dedication MAG.CO DOMINO ALOYSIO BALBO | DOMINO E PATRONO SVO | SEMPER OBSERVANDISSIMO. | F. Hyppolitus Baccusi Deditissimus salutem optat. | CVM ſummam tuam beneuolentiam in omnes virtute præditos, & potiſsimum in eos | qui Muſicæ dediti ſunt, cognouerim, & cum viderint egregia tua ſtudia in hoc homi-| num genus, quæ quotidie in huiuſcemodi homines confers, his perſuaſus, immo im-|pulſus ſui hos exiguos labores Muſicales tibi dicare, qui cum nin abhorreant ab Ec-|cleſia, certe ſcio tibi eos multo cariores, quam ſi res amatorias, ac eiuſmodi res inanes | compleĉterunt, futuros, cum me potiſsimum non fugiat, te hominem religioſsiſsi-|mum eſſe, ac eum, qui vehementius hoc Muſicæ genere, quam omnibus alijs ſtudijs | deleĉtatur. Aliquis mirabitur ſortaſſe, quid ſit, quod cum tot præſtatantiſſimi homines, | qui quotidie donum tuam frequentant, nihil ſcribant, ſolus ipſe hanc Prouinciam | ſubierim, cum vnus quiſque eorum uberius, ac luculentius non minus in hac, quàm alijs omnibus in re-|bus te meritis laudibus ornare, ac tibi operam ſuam præſtare poſſent, quibus ſic reſponſum uolo, me om-|nibus in rebus ipſi cedere, nec me later, neq'; diuersa occaſionem deeſſe, qua tibi ſuum | in te animum, ac ſtudium declarare poſsint, mihi uero hæc una ratio ſola reliquia fuit. & licet hæc mea mi-|nime digna ſit, quæ cantentur, ac à tot nobiliſſimis ingentis, atque à tam uaria præſtatiq'; inſtrumentorum | copia, quam ſumptu magnifico, verq; Regio penes te habes, celebrentur, tamen me non fugit, quin,cum | tu hos labores ſuſceperis, omnes eius rationem ſint habituri, & ipſe tunc mirificè lętabor, cum uidebo meos | ipſos labores eo loci collocatos, quo nobiliſſimos qioſque, qui ſe in hanc ciuitatem conferut, ut admi-|rabila, quæ de ea narrantur, deguſtent, ſummæ gratiæ loco ducunt mirificis concentibus, qui ab hac benè | inſtructa hominum peritorum, in excellentiſsimmorumq'; inſtrumentorum tuorum Muſicalium copia ema-|nant, admitti. non grauere igitur, hos illa beneuolentia, qua tibi illos trado, ac dedico, accipere. Vale
|