Content transcription
|
Dedication [I-Bc online catalogue] Reverendo in Christo P. V. Raphaeli Gaffurino Lonatensi, Theologo, ac Divini verbi preconi aegregio, Ordinis Min. observantiae, F. Virgilius Tarsia a Leno ejusdem ordinis Humilem in Domino S. P. D. Proximis diebus supremam manum imposueram Introitibus Missarum Figurato (ut aiunt) modulo compositis; Id autem dicere audeo, non quod illorum fuerim Ego primus Modulator (nam legentibus statim author apponitur) sed quia iis aliqua addidi, psalmosque qui erant ad ritum antiqui Missalis immutavi; quae omnia per signum + demonstrabuntur, ac nonnulla impressorum errata castigavi, ita ut illis (ni fallor) aspectus formosior, dulcioresque concentus inesse videantur. Cumque eos publicae utilitati tradere constituissem, cogitanti mihi cui potissimum dicarem, Tu solus Rever. Pater dignus occurristi, cujus claro nomine insigniti audenter in lucem prodirent. Primum enim tua in me, totamque religionem nostram merita sic expostulant, quorum tanta est magnitudo, ut etiam si quidvis maximum pro te efficere possemus, minimum tamen semper esset existimandum. Praeterea cum donum personae convenire debeat, labor hic Musicalis non solum musicorum amantissimo, sed etiam Musices studiosissimo dedicatur. Nam excellentiae concionandi, aliisque tuis egregiis virtutibus, quibus ad omnes honorum gradus tibi aditum parasti, etiam hujus artis adiunxisti delectationem. Idque guam procul sit a mendacio, optimis Tu ipse signis ostendisti, cum quandiu Monasterium hoc Divi Ioseph, ac totam provinciam Brixianam sanctissime rexisti, nunquam sacra solemnia passus es absque Musica celebrari, Chorusque, et Organum, quibus templum ipsum commodius extat quam antea et ornatius, ut tam affabre flerent, diligentissime curasti. Omitto reliquas tuas innumeras laudes, quae longe latiorem campum perexiguo hoc litterarum spacio requirunt; imo quicquid nunc attigi; non feci tui plene laudandi causa, sed nostrae erga te gratitudinis testificandae. Laeta igitur fronte munusculum hoc, qualecumque sit, tamquam pauperculae viduae minuta in Gazophilacium missa, accipe; meque pro certo habeas tibi esse devinctissimum, et eum qui animum intenderim mei potius, quam beneficiorum tuorum fore immemorem. Vale. Brixiae ex caenobio nostro D. Ioseph, octavo Id. Jan. 1583.
|